- MYXUS
- MYXUSquidam Cereris sacerdos, qui cum esset alazon et gloriosus, hinc Proverb. ortum; βαβαὶ μύξος, περὶ τῶ μεγαλαυχούντων: Ita nonnulli. Salmas. vero μύξος appellativum esse docet idemque significare, quod iactabundus et gloriosus: a μύξα, quod, idem cum κοπρία, βλέννα, κορύζα, quae iactantiam denotant. Unde Καπρολόγοι, Κοπρίοι, κορύζης μεςτοὶ, κορυζῶντες, iactantes ac alazones: κορὺζα seu Μύξα Ι῾ταλικὴ, fastus Italicus. Et Rhetores Sycophantae, Rabulae, Scurrae ac huiuscemodi tota hominum natio, qui multa ac magna promittunt et minantur; miraque dese praedicant, Κοπρολόγοι et Κοπρίαι vulgo appellati. Item Σκατοφάγοι, apud Epicharinum; Πύῤῥανδροι, apud Comicum; Aretalogi apud Iuvenalem Sat. 15. v. 16. quod multa falsa de suis virtutibus praedicarent, ad risum tollendum; Ο῾μηριςταὶ quoque in Veterib. Glossis: Neanicologi, vide infra, Saccibucces Arnobio, l. 3. quod buccas inflarent οἱ καυχηταὶ et Thrasonidae. Persius. Sat. 4.Hinc inendosa cavi spirant mendacia folles.Quô modô scurrae etiam Bufones, h. e. φυσίγναθοι dici possunt, inflati nimirum et iactanticuli et futiles etc. Dicti autem tales sunt, Κοπρολόγοι, Copriae Μύξοι, quia nihil odiosius aut putidius hominis gloriosi ac semetipsum laudantis oratione, nullum aeque ἄκουσμα auribus ingratum accidit; unde merito putidi ii ac stercorei, nihil enim stercore σικχαντότερον. Hincque Cloacinae, quae latrinarum et cloacarum erant praesides, huiusmodi stercoreorum ac putidorum gloriae animalium patronae censebantur; uti legimus apud Tertullian. de Pallio. Vide Salmas. Notis ad illud, ut et supra Iactantes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.